gratus erat, Cyparisse, tibi. Tu pabula cervumad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam,tu modo nectebas varios per cornua flores,nunc eques in tergo residens huc laetus et illucmollia purpureis frenabas ora capistris.Aestus erat mediusque dies, solisque vaporeconcava litorei fervebant bracchia cancri:fessus in herbosa posuit sua corpora terracervus et arborea frigus ducebat ab umbra.Hunc puer imprudens iaculo Cyparissus acutofixit; et ut saevo morientem vulnere vidit,velle mori statuit. Quae non solacia Phoebusdixit et ut leviter pro materiaque doleret,admonuit! Gemit ille tamen munusque supremumhoc petit a superis, ut tempore lugeat omni.Iamque per inmensos egesto sanguine fletusin viridem verti coeperunt membra colorem,et modo qui nivea pendebant fronte capilli,horrida caesaries fieri sumptoque rigoresidereum gracili spectare cacumine caelum.Ingemuit tristisque deus “lugebere nobislugebisque alios aderisque dolentibus” inquit.Tale nemus vates attraxerat inque ferarumconcilio medius turba volucrumque sedebat.Ut satis impulsas temptavit pollice chordaset sensit varios, quamvis diversa sonarent,concordare modos, hoc vocem carmine movit:“Ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno!)carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestasdicta prius: cecini plectro graviore Gigantassparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis:nunc opus est leviore lyra, puerosque canamusdilectos superis, inconcessisque puellasignibus attonitas meruisse libidine poenam.Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amorearsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite vertidignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.Nec mora, percusso mendacibus aere pennisabripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet