Inde per inmensum croceo velatus amictuaethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad orastendit et Orphea nequiquam voce vocatur.Adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verbanec laetos vultus nec felix attulit omen.Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumousque fuit nullosque invenit motibus ignes.Exitus auspicio gravior: nam nupta per herbasdum nova naiadum turba comitata vagatur,occidit in talum serpentis dente recepto.Quam satis ad superas postquam Rhodopeius aurasdeflevit vates, ne non temptaret et umbras,ad Styga Taenaria est ausus descendere porta;perque leves populos simulacraque functa sepulcroPersephonen adiit inamoenaque regna tenentemumbrarum dominum. Pulsisque ad carmina nervissic ait: “O positi sub terra numina mundi,in quem reccidimus, quidquid mortale creamur,si licet et falsi positis ambagibus orisvera loqui sinitis, non huc, ut opaca videremTartara, descendi, nec uti villosa colubristerna Medusaei vincirem guttura monstri:causa viae est coniunx, in quam calcata venenumvipera diffudit crescentesque abstulit annos.Posse pati volui nec me temptasse negabo:vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est,an sit et hic, dubito. Sed et hic tamen auguror esse;famaque si veteris non est mentita rapinae,vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris,per chaos hoc ingens vastique silentia regni,Eurydices, oro, properata retexite fata.Omnia debemur vobis, paulumque moratiserius aut citius sedem properamus ad unam.Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosquehumani generis longissima regna tenetis.Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,iuris erit vestri: pro munere poscimus usum.Quod si fata negant veniam pro coniuge, certum estnolle redire mihi: leto gaudete duorum.”Talia dicentem nervosque ad verba moventem