aethere cognati retinebat semina caeli;quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undisfinxit in effigiem moderantum cuncta deorum.Pronaque cum spectent animalia cetera terram,os homini sublime dedit, caelumque videreiussit et erectos ad sidera tollere vultus.Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellusinduit ignotas hominum conversa figuras.Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.Poena metusque aberant, nec verba minantia fixoaere legebantur, nec supplex turba timebatiudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,montibus in liquidas pinus descenderat undas,nullaque mortales praeter sua litora norant.Nondum praecipites cingebant oppida fossae;non tuba directi, non aeris cornua flexi,non galeae, non ensis erat: sine militis usumollia securae peragebant otia gentes.ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullissaucia vomeribus per se dabat omnia tellus;contentique cibis nullo cogente creatisarbuteos fetus montanaque fraga legebantcornaque et in duris haerentia mora rubetiset quae deciderant patula Iovis arbore glandes.Ver erat aeternum, placidique tepentibus aurismulcebant zephyri natos sine semine flores.Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,nec renovatus ager gravidis canebat aristis;flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,flavaque de viridi stillabant ilice mella.Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,auro deterior, fulvo pretiosior aere.Iuppiter antiqui contraxit tempora verisperque hiemes aestusque et inaequalis autumnoset breve ver spatiis exegit quattuor annum.Tum primum siccis aer fervoribus ustuscanduit, et ventis glacies adstricta pependit.