Sedit Atlantiades et euntem multa loquendodetinuit sermone diem iunctisque canendovincere harundinibus servantia lumina temptat.Ille tamen pugnat molles evincere somnoset, quamvis sopor est oculorum parte receptus,parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque repertafistula nuper erat), qua sit ratione reperta.Tum deus “Arcadiae gelidis in montibus” inquit“inter hamadryadas celeberrima Nonacrinasnaias una fuit; nymphae Syringa vocabant.Non semel et satyros eluserat illa sequenteset quoscumque deos umbrosaque silva feraxquerus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebatvirginitate deam. Ritu quoque cincta Dianaefalleret et posset credi Latonia, si noncorneus huic arcus, si non foret aureus illi.Sic quoque fallebat. Redeuntem colle LycaeoPan videt hanc pinuque caput praecinctus acutatalia verba refert”—restabat verba referreet precibus spretis fugisse per avia nympham,donec harenosi placidum Ladonis ad amnemvenerit. Hic illam cursum inpedientibus undis,ut se mutarent liquidas orasse sorores,Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret,corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres.Dumque ibi suspirat, motos in harundine ventoseffecisse sonum tenuem similemque querenti.Arte nova vocisque deum dulcedine captum“hoc mihi concilium tecum” dixisse “manebit!“atque ita disparibus calamis conpagine ceraeinter se iunctis nomen tenuisse puellae.Talia dicturus vidit Cyllenius omnessuccubuisse oculos adopertaque lumina somno.Supprimit extemplo vocem firmatque soporemlanguida permulcens medicata lumina virga.Nec mora, falcato nutantem vulnerat ensequa collo est confine caput, saxoque cruentumdeicit et maculat praeruptam sanguine rupem.Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.