Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sororeset patitur tangi seque admirantibus offert.Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:illa manus lambit patriisque dat oscula palmisnec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,oret opem nomenque suum casusque loquatur.Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,corporis indicium mutati triste peregit.“Me miserum!” exclamat pater Inachus inque gementiscornibus et niveae pendens cervice iuvencae“me miserum!” ingeminat, “tune es quaesita per omnesnata, mihi terras? tu non inventa repertaluctus eras levior. Retices nec mutua nostrisdicta refers, alto tantum suspiria ducispectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis.At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.Nec finire licet tantos mihi morte dolores,sed nocet esse deum, praeclusaque ianua letiaeternum nostros luctus extendit in aevum?”Talia maerentem stellatus submovet Argusereptamque patri diversa in pascua natamabstrahit. Ipse procul montis sublime cacumenoccupat, unde sedens partes speculatur in omnes.Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultraferre potest natumque vocat, quem lucida partuPleias enixa est, letoque det imperat Argum.Parva mora est alas pedibus virgamque potentisomniferam sumpsisse manu tegimenque capillis.Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arcedesilit in terras. Illic tegimenque removitet posuit pennas, tantummodo virga retenta est.Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas,dum venit, adductas et structis cantat avenis.Voce nova captus custos Iunonius “at tu,quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,”Argus ait, “neque enim pecori fecundior ulloherba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.”