et noctis faciem nebulas fecisse volucressub nitido mirata die, non fluminis illasesse, nec umenti sensit tellure remitti;atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quaedeprensi totiens iam nosset furta mariti.Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor,aut ego laedor” ait, delapsaque ab aethere summoconstitit in terris nebulasque recedere iussit.Coniugis adventum praesenserat inque nitentemInachidos vultus mutaverat ille iuvencam.Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae,quamquam invita, probat, nec non et cuius et undequove sit armento, veri quasi nescia quaerit.Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctordesinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus.Quid faciat? crudele suos addicere amores,non dare suspectum est. Pudor est qui suadeat illinc,hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore;sed leve si munus sociae generisque toriquevacca negaretur, poterat non vacca videri.Paelice donata non protinus exuit omnemdiva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,donec Arestoridae servandam tradidit Argo.Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:inde suis vicibus capiebant bina quietem,cetera servabant atque in statione manebant.Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,claudit et indigno circumdat vincula collo.frondibus arboreis et amara pascitur herba,proque toro terrae non semper gramen habentiincubat infelix limosaque flumina potat.Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellettendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,et conata queri mugitus edidit orepertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,Inachidas ripas; novaque ut conspexit in undacornua, pertimuit seque exsternata refugit.