postibus Augustis eadem fidissima custosante fores stabis mediamque tuebere quercum,utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.”Finierat Paean: factis modo laurea ramisadnuit utque caput visa est agitasse cacumen.Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique clauditsilva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imoeffusus Pindo spumosis volvitur undis,deiectuque gravi tenues agitantia fumosnubila conducit summisque adspergine silvisinpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magniamnis; in his residens facto de cautibus antro,undis iura dabat nymphisque colentibus undas.Conveniunt illuc popularia flumina primum,nescia, gratentur consolenturne parentem,populifer Sperchios et inrequietus EnipeusApidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,in mare deducunt fessas erroribus undas.Inachus unus abest imoque reconditus antrofletibus auget aquas natamque miserrimus Ioluget ut amissam. Nescit, vitane fruatur,an sit apud manes; sed quam non invenit usquam.esse putat nusquam atque animo peiora veretur.Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illamflumine et “o virgo Iove digna tuoque beatumnescio quem factura toro, pete” dixerat “umbrasaltorum nemorum” (et nemorum monstraverat umbras),“dum calet et medio sol est altissimus orbe.Quodsi sola times latebras intrare ferarum,praeside tuta deo nemorum secreta subibis,nec de plebe deo, sed qui caelestia magnasceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.Ne fuge me!”—fugiebat enim. Iam pascua Lernaeconsitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,cum deus inducta latas caligine terrasocculuit tenuitque fugam rapuitque pudorem.Interea medios Iuno despexit in agros