Inventum medicina meum est, opiferque per orbemdicor, et herbarum subiecta potentia nobis:ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbisnec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.”Plura locuturum timido Peneia cursufugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti,obviaque adversas vibrabant flamina vestes,et levis inpulsos retro dabat aura capillos,auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultraperdere blanditias iuvenis deus, utque monebatipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvovidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem:alter inhaesuro similis iam iamque teneresperat et extento stringit vestigia rostro,alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsismorsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,ocior est requiemque negat tergoque fugacisinminet et crinem sparsum cervicibus adflat.Viribus absumptis expalluit illa citaequevicta labore fugae spectans Peneidas undas“fer pater” inquit “opem si flumina numen habetis.Qua nimium placui, mutando perde figuram!”Vix prece finita torpor gravis occupat artus:mollia cinguntur tenui praecordia libro,in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,pes modo tam velox pigris radicibus haeret,ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa.Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextrasentit adhuc trepidare novo sub cortice pectusconplexusque suis ramos, ut membra, lacertisoscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.Cui deus “at quoniam coniunx mea non potes esse,arbor eris certe” dixit “mea. Semper habebuntte coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae:tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphumvox canet et visent longas Capitolia pompas: