in mare perveniunt partim campoque receptaliberioris aquae pro ripis litora pulsant.Iussit et extendi campos, subsidere valles,fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.Utque duae dextra caelum totidemque sinistraparte secant zonae, quinta est ardentior illis,sic onus inclusum numero distinxit eodemcura dei, totidemque plagae tellure premuntur.Quarum quae media est, non est habitabilis aestu:nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavittemperiemque dedit mixta cum frigore flamma.Inminet his aer. Qui quanto est pondere terrae,pondere aquae levior tanto est onerosior igni.Illic et nebulas, illic consistere nubesiussit et humanas motura tonitrua menteset cum fulminibus facientes fulgura ventos.His quoque non passim mundi fabricator habendumaera permisit: vix nunc obsistitur illis,cum sua quisque regant diverso flamina tractu,quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum.Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessitPersidaque et radiis iuga subdita matutinis;vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque trioneshorrifer invasit Boreas: contraria tellusnubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.Haec super inposuit liquidum et gravitate carentemaethera nec quicquam terrenae faecis habentem.Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,cum, quae pressa diu massa latuere sub illa,sidera coeperunt toto effervescere caelo.Neu regio foret ulla suis animalibus orba,astra tenent caeleste solum formaeque deorum,cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,terra feras cepit, volucres agitabilis aer.Sanctius his animal mentisque capacius altaedeerat adhuc et quod dominari in cetera posset.Natus homo est, sive hunc divino semine fecitille opifex rerum, mundi melioris origo,sive recens tellus seductaque nuper ab alto