ponere duritiem coepere suumque rigoremmollirique mora mollitaque ducere formam.Mox ubi creverunt naturaque mitior illiscontigit, ut quaedam, sic non manifesta, videriforma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,non exacta satis rudibusque simillima signis.Quae tamen ex illis aliquo pars umida sucoet terrena fuit, versa est in corporis usum;quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit;inque brevi spatio superorum numine saxamissa viri manibus faciem traxere virorum,et de femineo reparata est femina iactu.Inde genus durum sumus experiensque laborumet documenta damus qua simus origine nati.Cetera diversis tellus animalia formissponte sua peperit, postquam vetus umor ab ignepercaluit solis, caenumque udaeque paludesintumuere aestu, fecundaque semina rerumvivaci nutrita solo ceu matris in alvocreverunt faciemque aliquam cepere morando.Sic ubi deseruit madidos septemfluus agrosNilus et antiquo sua flumina reddidit alveoaetherioque recens exarsit sidere limus,plurima cultores versis animalia glaebisinveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsumnascendi spatium, quaedam inperfecta suisquetrunca vident numeris; et eodem in corpore saepealtera pars vivit, rudis est pars altera tellus.Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus;cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnesres creat, et discors concordia fetibus apta est.Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recentisolibus aetheriis altoque recanduit aestu,edidit innumeras species, partimque figurasrettulit antiquas, partim nova monstra creavit.Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,tum genuit, populisque novis, incognite serpens,terror eras: tantum spatii de monte tenebas.