fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.Non illo melior quisquam nec amantior aequivir fuit aut illa metuentior ulla deorum.Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbemet superesse virum de tot modo milibus unum,et superesse videt de tot modo milibus unam,innocuos ambo, cultores numinis ambo,nubila disiecit nimbisque aquilone remotiset caelo terras ostendit et aethera terris.Nec maris ira manet, positoque tricuspide telomulcet aquas rector pelagi supraque profundumexstantem atque umeros innato murice tectumcaeruleum Tritona vocat conchaeque sonantiinspirare iubet fluctusque et flumina signoiam revocare dato. Cava bucina sumitur illi,tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barbacontigit et cecinit iussos inflata receptus,omnibus audita est telluris et aequoris undis,et quibus est undis audita, coercuit omnes.Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,flumina subsidunt collesque exire videntur,surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis,postque diem longam nudata cacumina silvaeostendunt limumque tenent in fronde relictum.Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanemet desolatas agere alta silentia terras,Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:“O soror, o coniunx, o femina sola superstes,quam commune mihi genus et patruelis origo,deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,terrarum, quascumque vident occasus et ortus,nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostraecerta satis; terrent etiam nunc nubila mentem.Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,nunc animus, miseranda, foret? quo sola timoremferre modo posses? quo consolante doleres?