Iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxantet defrenato volvuntur in aequora cursu.Ipse tridente suo terram percussit: at illaintremuit motuque vias patefecit aquarum.Exspatiata ruunt per apertos flumina camposcumque satis arbusta simul pecudesque virosquetectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.Siqua domus mansit potuitque resistere tantoindeiecta malo, culmen tamen altior huiusunda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto.Occupat hic collem, cumba sedet alter aduncaet ducit remos illic, ubi nuper ararat,ille supra segetes aut mersae culmina villaenavigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,aut subiecta terunt curvae vineta carinae;et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.Mirantur sub aqua lucos urbesque domosqueNereides, silvasque tenent delphines et altisincursant ramis agitataque robora pulsant.Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,unda vehit tigres, nec vires fulminis apro,crura nec ablato prosunt velocia cervo.Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,in mare lassatis volucris vaga decidit alis.Obruerat tumulos inmensa licentia ponti,pulsabantque novi montana cacumina fluctus.Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,illos longa domant inopi ieiunia victu.Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illopars maris et latus subitarum campus aquarum.Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,nomine Parnasus, superantque cacumina nubes.Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,Corycidas nymphas et numina montis adorant