digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.In facinus iurasse putes. Dent ocius omnesquas meruere pati (sic stat sententia) poenas.”Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementiadiciunt, alii partes adsensibus inplent.Est tamen humani generis iactura doloriomnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbaeforma futura, rogant, quis sit laturus in arastura, ferisne paret populandas tradere terras.Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)rex superum trepidare vetat subolemque prioridissimilem populo promittit origine mira.Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras:sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aetherconciperet flammas longusque ardesceret axis:esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,quo mare, quo tellus correptaque regia caeliardeat et mundi moles obsessa laboret.Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:poena placet diversa, genus mortale sub undisperdere et ex omni nimbos demittere caelo.Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antriset quaecumque fugant inductas flamina nubesemittitque Notum. Madidis Notus evolat alis,terribilem picea tectus caligine vultum:barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.Utque manu late pendentia nubila pressit,fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi.Nuntia Iunonis varios induta coloresconcipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.Sternuntur segetes et deplorata colonivota iacent, longique perit labor inritus anni.Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illumcaeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranniintravere sui, “non est hortamine longonunc” ait “utendum. Vires effundite vestras:sic opus est! aperite domos ac mole remotafluminibus vestris totas inmittite habenas!”