sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,attonitum tanto subitae terrore ruinaehumanum genus est totusque perhorruit orbis:nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est,quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuquemurmura conpressit, tenuere silentia cuncti.Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:“Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit.Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.Contigerat nostras infamia temporis aures;quam cupiens falsam summo delabor Olympoet deus humana lustro sub imagine terras.Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.Maenala transieram latebris horrenda ferarumet cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranniingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.Signa dedi venisse deum, vulgusque precaricoeperat: inridet primo pia vota Lycaon,mox ait ”experiar deus hic, discrimine aperto,an sit mortalis. Nec erit dubitabile verum.”Nocte gravem somno necopina perdere morteme parat: haec illi placet experientia veri.Nec contentus eo est: missi de gente Molossaobsidis unius iugulum mucrone resolvit,atque ita semineces partim ferventibus artusmollit aquis, partim subiecto torruit igni.Quod simul inposuit mensis, ego vindice flammain domino dignos everti tecta penates.Territus ipse fugit, nactusque silentia rurisexululat frustraque loqui conatur: ab ipsoconligit os rabiem, solitaeque cupidine caedisvertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.In villos abeunt vestes, in crura lacerti:fit lupus et veteris servat vestigia formae.Canities eadem est, eadem violentia vultus,idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.Occidit una domus. Sed non domus una perire