contemptrix superum saevaeque avidissima caediset violenta fuit: scires e sanguine natos.Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,ingemit et, facto nondum vulgata recenti,foeda Lycaoniae referens convivia mensae,ingentes animo et dignas Iove concipit iras,conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.Est via sublimis, caelo manifesta sereno:lactea nomen habet, candore notabilis ipso.Hac iter est superis ad magni tecta Tonantisregalemque domum. Dextra laevaque deorumatria nobilium valvis celebrantur apertis(plebs habitat diversa locis): hac parte potentescaelicolae clarique suos posuere penates.Hic locus est, quem, si verbis audacia detur,haud timeam magni dixisse Palatia caeli.Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,celsior ipse loco sceptroque innixus eburnoterrificam capitis concussit terque quaterquecaesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.Talibus inde modis ora indignantia solvit:“Non ego pro mundi regno magis anxius illatempestate fui, qua centum quisque parabatinicere anguipedum captivo bracchia caelo.Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab unocorpore et ex una pendebat origine bellum.Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,perdendum est mortale genus: per flumina iuroinfera, sub terras Stygio labentia luco!cuncta prius temptata: sed inmedicabile corpusense recidendum est, ne pars sincera trahatur.Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphaefaunique satyrique et monticolae silvani:quos quoniam caeli nondum dignamur honore,quas dedimus certe terras habitare sinamus.An satis, o superi, tutos fore creditis illos,cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,struxerit insidias notus feritate Lycaon?”Confremuere omnes studiisque ardentibus ausumtalia deposcunt. Sic, cum manus inpia saevit