Tum primum subiere domus (domus antra fueruntet densi frutices et vinctae cortice virgae).Semina tum primum longis Cerealia sulcisobruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.Tertia post illam successit aenea proles,saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,non scelerata tamen. De duro est ultima ferro.Protinus inrupit venae peioris in aevumomne nefas: fugere pudor verumque fidesque;In quorum subiere locum fraudesque doliqueinsidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.Vela dabat ventis (nec adhuc bene noverat illos)navita; quaeque diu steterant in montibus altis,fluctibus ignotis insultavere carinae,communemque prius ceu lumina solis et aurascautus humum longo signavit limite mensor.Nec tantum segetes alimentaque debita divesposcebatur humus, sed itum est in viscera terrae:quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,effodiuntur opes, inritamenta malorum.Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurumprodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque,sanguineaque manu crepitantia concutit arma.Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.Inminet exitio vir coniugis, illa mariti;lurida terribiles miscent aconita novercae;filius ante diem patrios inquirit in annos.Victa iacet pietas, et virgo caede madentis,ultima caelestum terras Astraea reliquit.Neve foret terris securior arduus aether,adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantasaltaque congestos struxisse ad sidera montes.Tum pater omnipotens misso perfregit Olympumfulmine et excussit subiectae Pelion Ossae.Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,perfusam multo natorum sanguine Terraminmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem,et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,in faciem vertisse hominum. Sed et illa propago