In nova fert animus mutatas dicere formascorpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)adspirate meis primaque ab origine mundiad mea perpetuum deducite tempora carmen.Ante mare et terras et quod tegit omnia caelumunus erat toto naturae vultus in orbe,quem dixere chaos: rudis indigestaque molesnec quicquam nisi pondus iners congestaque eodemnon bene iunctarum discordia semina rerum.nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,nec circumfuso pendebat in aere tellusponderibus librata suis, nec bracchia longomargine terrarum porrexerat Amphitrite;utque aer, tellus illic et pontus et aether.Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,lucis egens aer: nulli sua forma manebat,obstabatque aliis aliud, quia corpore in unofrigida pugnabant calidis, umentia siccis,mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.Hanc deus et melior litem natura diremit.Nam caelo terras et terris abscidit undas,et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,dissociata locis concordi pace ligavit.Ignea convexi vis et sine pondere caeliemicuit summaque locum sibi fecit in arce:proximus est aer illi levitate locoque:densior his tellus, elementaque grandia traxitet pressa est gravitate sua: circumfluus umorultima possedit solidumque coercuit orbem.Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorumcongeriem secuit sectamque in membra redegit,principio terram, ne non aequalis ab omniparte foret, magni speciem glomeravit in orbis.Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventisiussit et ambitae circumdare litora terrae.Addidit et fontes et stagna inmensa lacusquefluminaque obliquis cinxit declivia ripis,quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,