Me certe Sappho meliorem fecit amicae,Nec rigidos mores Teïa Musa dedit.Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli,Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit?Quis poterit lecto durus discedere Gallo?Et mea nescio quid carmina tale sonant.Quod nisi dux operis vatem frustratur Apollo,Aemulus est nostri maxima causa mali:At tu rivalem noli tibi fingere quemquam,Inque suo solam crede iacere toro.Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes,Esse quod alterius coeperat illa viri.Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten,Et poteras nupta lentus abesse tua.Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carereNon potes: alterius crevit amore tuus.Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles,Illam Plisthenio gaudia ferre viro;Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides,Quod si non faceret, turpiter esset iners.Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo:Invidiae fructus maximus ille fuit.Nam sibi quod numquam tactam Briseida iuratPer sceptrum, sceptrum non putat esse deos.Di faciant, possis dominae transire relictaeLimina, proposito sufficiantque pedes.Et poteris; modo velle tene: nunc fortiter ire,Nunc opus est celeri subdere calcar equo.Illo Lotophagos, illo Sirenas in antroEsse puta; remis adice vela tuis.Hunc quoque, quo quondam nimium rivale dolebas,Vellem desineres hostis habere loco.At certe, quamvis odio remanente, saluta;Oscula cum poteris iam dare, sanus eris.Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omniMunere, quos fugias quosque sequare, dabo.Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris,An veniat Megaris, noxius omnis erit.Nec minus erucas aptum vitare salaces,Et quicquid Veneri corpora nostra parat.