Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite,Quos suus ex omni parte fefellit amor.Discite sanari, per quem didicistis amare:Una manus vobis vulnus opemque feret.Terra salutares herbas, eademque nocentesNutrit, et urticae proxima saepe rosa est;Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste,Vulneris auxilium Pelias hasta tulit.Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae,Credite: diversis partibus arma damus,E quibus ad vestros siquid non pertinet usus,Attamen exemplo multa docere potest.Utile propositum est saevas extinguere flammas,Nec servum vitii pectus habere sui.Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro,Et per quod novies, saepius isset iter;Nec moriens Dido summa vidisset ab arceDardanias vento vela dedisse rates;Nec dolor armasset contra sua viscera matrem,Quae socii damno sanguinis ulta virum est.Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret,Per facinus fieri non meruisset avis.Da mihi Pasiphaën, iam tauri ponet amorem:Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor.Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit,Nec manibus Danais Pergama victa cadent.Impia si nostros legisset Scylla libellos,Haesisset capiti purpura, Nise, tuo.Me duce damnosas, homines, conpescite curas,Rectaque cum sociis me duce navis eat.Naso legendus erat tum, cum didicistis amare:Idem nunc vobis Naso legendus erit.Publicus assertor dominis suppressa levaboPectora: vindictae quisque favete suae.Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis,Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis.Tu pariter vati, pariter succurre medenti:Utraque tutelae subdita cura tua est.Dum licet, et modici tangunt praecordia motus,Si piget, in primo limine siste pedem.