Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter?In promptu causa est: desidiosus erat.Pugnabant alii tardis apud Ilion armis:Transtulerat vires Graecia tota suas.Sive operam bellis vellet dare, nulla gerebat:Sive foro, vacuum litibus Argos erat.Quod potuit, ne nil illic ageretur, amavit.Sic venit ille puer, sic puer ille manet.Rura quoque oblectant animos studiumque colendi:Quaelibet huic curae cedere cura potest.Colla iube domitos oneri supponere tauros,Sauciet ut duram vomer aduncus humum:Obrue versata Cerialia semina terra,Quae tibi cum multo faenore reddat ager.Aspice curvatos pomorum pondere ramos,Ut sua, quod peperit, vix ferat arbor onus;Aspice labentes iucundo murmure rivos;Aspice tondentes fertile gramen oves.Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae:Iam referent haedis ubera plena suis;Pastor inaequali modulatur harundine carmen,Nec desunt comites, sedula turba, canes;Parte sonant alia silvae mugitibus altae,Et queritur vitulum mater abesse suum.Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos,Ut relevent dempti vimina curva favi?Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas:Ver praebet flores: igne levatur hiems.Temporibus certis maturam rusticus uvamDeligit, et nudo sub pede musta fluunt;Temporibus certis desectas alligat herbas,Et tonsam raro pectine verrit humum.Ipse potes riguis plantam deponere in hortis,Ipse potes rivos ducere lenis aquae.Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet,Stetque peregrinis arbor operta comis.Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas,Debilibus pinnis inritus exit Amor.Vel tu venandi studium cole: saepe recessitTurpiter a Phoebi victa sorore Venus.