Adde, quod et partus faciunt breviora iuventaeTempora: continua messe senescit ager.Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis:Unde habet Aenean Harmoniamque suos?Ite per exemplum, genus o mortale, dearum,Gaudia nec cupidis vestra negate viris.Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant;Mille licet sumant, deperit inde nihil.Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu:Sufficit et damni pars caret illa metu.Quis vetet adposito lumen de lumine sumi?Quisve cavo vastas in mare servet aquas?Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit?Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?Nec vos prostituit mea vox, sed vana timereDamna vetat: damnis munera vestra carent.Sed me flaminibus venti maioris iturum,Dum sumus in portu, provehat aura levis.Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvisProvenit, et culto stat seges alta solo.Forma dei munus: forma quota quaeque superbit?Pars vestrum tali munere magna caret.Cura dabit faciem; facies neglecta peribit,Idaliae similis sit licet illa deae.Corpora si veteres non sic coluere puellae,Nec veteres cultos sic habuere viros;Si fuit Andromache tunicas induta valentes,Quid mirum? duri militis uxor erat.Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,Cui tegumen septem terga fuere boum?Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est,Et domiti magnas possidet orbis opes.Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt:Alterius dices illa fuisse Iovis.Curia, concilio quae nunc dignissima tanto,De stipula Tatio regna tenente fuit.Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,Quid nisi araturis pascua bubus erant?