Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica,Et cedat lecto quamlibet aegra suo,Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,Quasque petas non det ianua sola vias?Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,Illa vel Hispano lecta sit uva iugo;Sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos,Victaque Lethaea lumina nocte premant;Nec male deliciis odiosum conscia tardisDetinet, et longa iungitur ipsa mora.Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,Cum minimo custos munere possit emi?Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque:Placatur donis Iuppiter ipse datis.Quid sapiens faciet, stultus cum munere gaudet?Ipse quoque accepto munere mutus erit.Sed semel est custos longum redimendus in aevum:Saepe dabit, dederit quas semel ille manus.Questus eram, memini, metuendos esse sodales:Non tangit solos ista querella viros.Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent,Et lepus hic aliis exagitatus erit.Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumqueCrede mihi, mecum non semel illa fuit.Nec nimium vobis formosa ancilla ministret:Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostemMittor, et indicio prodor ab ipse meo?Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur:Non docet infestos currere cerva canes.Viderit utilitas: ego coepta fideliter edam:Lemniasin gladios in mea fata dabo.Efficite (et facile est), ut nos credamus amari:Prona venit cupidis in sua vota fides.Spectet amabilius iuvenem, suspiret ab imoFemina, tam sero cur veniatque roget:Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,Et laniet digitis illius ora suis:Iamdudum persuasus erit; miserebitur ultro,Et dicet 'cura carpitur ista mei.'