Incitat et ficti tristis custodia servi,Et nimium duri cura molesta viri.Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas:Ut sis liberior Thaide, finge metus.Cum melius foribus possis, admitte fenestra,Inque tuo vultu signa timentis habe.Callida prosiliat dicatque ancilla 'perimus!'Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.Admiscenda tamen venus est secura timori,Ne tanti noctes non putet esse tuas.Qua vafer eludi possit ratione maritus,Quaque vigil custos, praeteriturus eram.Nupta virum timeat: rata sit custodia nuptae;Hoc decet, hoc leges iusque pudorque iubent.Te quoque servari, modo quam vindicta redemit,Quis ferat? Ut fallas, ad mea sacra veni!Tot licet observent (adsit modo certa voluntas),Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.Scilicet obstabit custos, ne scribere possis,Sumendae detur cum tibi tempus aquae?Conscia cum possit scriptas portare tabellas,Quas tegat in tepido fascia lata sinu?Cum possit sura chartas celare ligatas,Et vincto blandas sub pede ferre notas?Caverit haec custos, pro charta conscia tergumPraebeat, inque suo corpore verba ferat.Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recentiLittera: carbonis pulvere tange, leges.Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,Ut ferat occultas pura tabella notas.Adfuit Acrisio servandae cura puellae:Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.Quid faciat custos, cum sint tot in urbe theatra,Cum spectet iunctos illa libenter equos,Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,Quoque sui comites ire vetantur, eat,Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,Praeterquam siquos illa venire iubet?Cum, custode foris tunicas servante puellae,Celent furtivos balnea multa iocos,