Te solam norit, tibi semper inhaereat uni:Cingenda est altis saepibus ista seges.Effuge rivalem: vinces, dum sola tenebis;Non bene cum sociis regna Venusque manent.Ille vetus miles sensim et sapienter amabit,Multaque tironi non patienda feret:Nec franget postes, nec saevis ignibus uret,Nec dominae teneras adpetet ungue genas,Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae,Nec raptus flendi causa capillus erit.Ista decent pueros aetate et amore calentes;Hic fera composita vulnera mente feret.Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,Ut modo montanis silva recisa iugis.Certior hic amor est: brevis et fecundior ille;Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.Omnia tradantur: portas reseravimus hosti;Et sit in infida proditione fides.Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem:Miscenda est laetis rara repulsa iocis.Ante fores iaceat, 'crudelis ianua!' dicat,Multaque summisse, multa minanter agat.Dulcia non ferimus: suco renovemur amaro;Saepe perit ventis obruta cumba suis;Hoc est, uxores quod non patiatur amari:Conveniunt illas, cum voluere, viri;Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore'Non potes,' exclusum te quoque tanget amor.Ponite iam gladios hebetes: pugnetur acutis;Nec dubito, telis quin petar ipse meis.Dum cadit in laqueos captus quoque nuper amator,Solum se thalamos speret habere tuos.Postmodo rivalem partitaque foedera lectiSentiat: has artes tolle, senescet amor.Tum bene fortis equus reserato carcere currit,Cum quos praetereat quosque sequatur habet.Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:En, ego (confiteor!) non nisi laesus amo.Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.