Credere vix videor, cum cogar credere partu,Vos ego cum vestris concubuisse viris.Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit'Lux mea' quaeque solent verba iuvare viros?Quis vetat a magnis ad res exempla minoresSumere, nec nomen pertimuisse ducis?Dux bonus huic centum commisit vite regendos,Huic equites, illi signa tuenda dedit:Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,Inspicite, et certo ponite quemque loco.Munera det dives: ius qui profitebitur, adsit:Facundus causam saepe clientis agat:Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum:Hic chorus ante alios aptus amare sumus.Nos facimus placitae late praeconia formae:Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet:Vesper et Eoae novere Lycorida terrae:Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt,Et facit ad mores ars quoque nostra suos.Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi:Contempto colitur lectus et umbra foro.Sed facile haeremus, validoque perurimur aestu,Et nimium certa scimus amare fide.Scilicet ingenium placida mollitur ab arte,Et studio mores convenienter eunt.Vatibus Aoniis faciles estote, puellae:Numen inest illis, Pieridesque favent.Est deus in nobis, et sunt commercia caeli:Sedibus aetheriis spiritus ille venit.A doctis pretium scelus est sperare poetis;Me miserum! scelus hoc nulla puella timet.Dissimulate tamen, nec prima fronte rapacesEste: novus viso casse resistet amans.Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,Comparibus frenis artificemque reget,Nec stabiles animos annis viridemque iuventamUt capias, idem limes agendus erit.Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,Qui tetigit thalamos praeda novella tuos,