A! quotiens dubius scriptis exarsit amator,Et nocuit formae barbara lingua bonae!Sed quoniam, quamvis vittae careatis honore,Est vobis vestros fallere cura viros,Ancillae puerique manu perarate tabellas,Pignora nec iuveni credite vestra novo.Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat,Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent.Vidi ego pallentes isto terrore puellasServitium miseras tempus in omne pati.Iudice me fraus est concessa repellere fraudem,Armaque in armatos sumere iura sinunt.Ducere consuescat multas manus una figuras,(A! pereant, per quos ista monenda mihi)Nec nisi deletis tutum rescribere ceris,Ne teneat geminas una tabella manus.Femina dicatur scribenti semper amator:Illa sit in vestris, qui fuit ille, notis.Si licet a parvis animum ad maiora referre,Plenaque curvato pandere vela sinu,Pertinet ad faciem rabidos compescere mores:Candida pax homines, trux decet ira feras.Ora tument ira: nigrescunt sanguine venae:Lumina Gorgoneo saevius igne micant.'I procul hinc,' dixit 'non es mihi, tibia, tanti,'Ut vidit vultus Pallas in amne suos.Vos quoque si media speculum spectetis in ira,Cognoscat faciem vix satis ulla suam.Nec minus in vultu damnosa superbia vestro:Comibus est oculis alliciendus amor.Odimus inmodicos (experto credite) fastus:Saepe tacens odii semina vultus habet.Spectantem specta, ridenti mollia ride:Innuet, acceptas tu quoque redde notas.Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictisSpicula de pharetra promit acuta sua.Odimus et maestas: Tecmessam diligat Aiax;Nos hilarem populum femina laeta capit.Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem,Ut mea de vobis altera amica foret.