Quis credat? discunt etiam ridere puellae,Quaeritur aque illis hac quoque parte decor.Sint modici rictus, parvaeque utrimque lacunae,Et summos dentes ima labella tegant.Nec sua perpetuo contendant ilia risu,Sed leve nescio quid femineumque sonent.Est, quae perverso distorqueat ora cachinno:Risu concussa est altera, flere putes.Illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,Ut rudit a scabra turpis asella mola.Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter,Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.Quid, cum legitima fraudatur littera voce,Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?In vitio decor est: quaerunt male reddere verba;Discunt posse minus, quam potuere, loqui.Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam:Discite femineo corpora ferre gradu.Est et in incessu pars non temnenda decoris:Allicit ignotos ille fugatque viros.Haec movet arte latus, tunicisque fluentibus aurasAccipit, expensos fertque superba pedes:Illa velut coniunx Umbri rubicunda maritiAmbulat, ingentes varica fertque gradus.Sed sit, ut in multis, modus hic quoque: rusticus alterMotus, concesso mollior alter erit.Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacertiNuda sit, a laeva conspicienda manu.Hoc vos praecipue, niveae, decet: hoc ubi vidi,Oscula ferre umero, qua patet usque, libet.Monstra maris Sirenes erant, quae voce canoraQuamlibet admissas detinuere rates.His sua Sisyphides auditis paene resolvitCorpora, nam sociis inlita cera fuit.Res est blanda canor: discant cantare puellae:Pro facie multis vox sua lena fuit.Et modo marmoreis referant audita theatris,Et modo Niliacis carmina lusa modis.Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistraNesciat arbitrio femina docta meo.