Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulquePlorat in invisas sanguinolenta comas.Quae male crinita est, custodem in limine ponat,Orneturve Bonae semper in aede deae.Dictus eram subito cuidam venisse puellae:Turbida perversas induit illa comas.Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris,Inque nurus Parthas dedecus illud eat.Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,Et sine fronde frutex, et sine crine caput.Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae,Perque fretum falso, Sidoni, vecta bove,Aut Helene, quam non stulte, Menelaë, reposcis,Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes;Turba docenda venit, pulchrae turpesque puellae:Pluraque sunt semper deteriora bonis.Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt:Est illis sua dos, forma sine arte potens;Cum mare compositum est, securus navita cessat:Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.Rara tamen mendo facies caret: occule mendas,Quaque potes vitium corporis abde tui.Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere:Inque tuo iaceas quantulacumque toro;Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,Iniecta lateant fac tibi veste pedes.Quae nimium gracilis, pleno velamina filoSumat, et ex umeris laxus amictus eat.Pallida purpureis spargat sua corpora virgis,Nigrior ad Pharii confuge piscis opem.Pes malus in nivea semper celetur aluta:Arida nec vinclis crura resolve suis.Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis:Angustum circa fascia pectus eat.Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,Cui digiti pingues et scaber unguis erit.Cui gravis oris odor numquam ieiuna loquatur,Et semper spatio distet ab ore viri.Si niger aut ingens aut non erit ordine natusDens tibi, ridendo maxima damna feres.