Arte supercilii confinia nuda repletis,Parvaque sinceras velat aluta genas.Nec pudor est oculos tenui signare favilla,Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,Parvus, sed cura grande, libellus, opus;Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae;Non est pro vestris ars mea rebus iners.Non tamen expositas mensa deprendat amatorPyxidas: ars faciem dissimulata iuvat.Quem non offendat toto faex inlita vultu,Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?Oesypa quid redolent? quamvis mittatur AthenisDemptus ab inmundo vellere sucus ovis.Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas,Nec coram dentes defricuisse probem;Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;Quae nunc nomen habent operosi signa MyronisPondus iners quondam duraque massa fuit;Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;Quas geritis vestis, sordida lana fuit;Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;Aptius a summa conspiciere manu.Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?Claude forem thalami! quid rude prodis opus?Multa viros nescire decet; pars maxima rerumOffendat, si non interiora tegas.Aurea quae splendent ornato signa theatro,Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,Nec nisi summotis forma paranda viris.At non pectendos coram praebere capillos,Ut iaceant fusi per tua terga, veto.Illo praecipue ne sis morosa cavetoTempore, nec lapsas saepe resolve comas.Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat oraUnguibus et rapta brachia figit acu.