Nos male detegimur, raptique aetate capilli,Ut Borea frondes excutiente, cadunt.Femina canitiem Germanis inficit herbis,Et melior vero quaeritur arte color:Femina procedit densissima crinibus emptis,Proque suis alios efficit aere suos.Nec rubor est emisse; palam venire videmusHerculis ante oculos virgineumque chorum.Quid de veste loquar? Nec vos, segmenta, requiroNec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.Cum tot prodierint pretio leviore colores,Quis furor est census corpore ferre suos!Aëris, ecce, color, tum cum sine nubibus aër,Nec tepidus pluvias concitat auster aquas:Ecce, tibi similis, quae quondam Phrixon et HellenDiceris Inois eripuisse dolis;Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis:Crediderim nymphas hac ego veste tegi.Ille crocum simulat: croceo velatur amictu,Roscida luciferos cum dea iungit equos:Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos,Albentesve rosas, Threïciamve gruem;Nec glandes, Amarylli, tuae, nec amygdala desunt;Et sua velleribus nomina cera dedit.Quot nova terra parit flores, cum vere tepentiVitis agit gemmas pigraque fugit hiemps,Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos:Nam non conveniens omnibus omnis erit.Pulla decent niveas: Briseïda pulla decebant:Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit.Alba decent fuscas: albis, Cepheï, placebas:Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas,Neve forent duris aspera crura pilis!Sed non Caucasea doceo de rupe puellas,Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.Quid si praecipiam ne fuscet inertia dentes,Oraque suscepta mane laventur aqua?Scitis et inducta candorem quaerere creta:Sanguine quae vero non rubet, arte rubet.