Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natumGratulor: haec aetas moribus apta meis.Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum,Lectaque diverso litore concha venit:Nec quia decrescunt effosso marmore montes,Nec quia caeruleae mole fugantur aquae:Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annosRusticitas, priscis illa superstes avis.Vos quoque nec caris aures onerate lapillis,Quos legit in viridi decolor Indus aqua,Nec prodite graves insuto vestibus auro,Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:Admotae formam dantque negantque manus.Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebitEligat, et speculum consulate ante suum.Longa probat facies capitis discrimina puri:Sic erat ornatis Laodamia comis.Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,Ut pateant aures, ora rotunda volunt.Alterius crines umero iactentur utroque:Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.Altera succinctae religetur more Dianae,Ut solet, attonitas cum petit illa feras.Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos:Illa sit adstrictis impedienda comis;Hanc placet ornari testudine Cyllenea:Sustineat similes fluctibus illa sinus.Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae,Nec mihi tot positus numero conprendere fas est:Adicit ornatus proxima quaeque dies.Et neglecta decet multas coma; saepe iacereHesternam credas; illa repexa modo est.Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbeAlcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo.'Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoeSustulit in currus, Cnosi relicta, suos.O quantum indulget vestro natura decori,Quarum sunt multis damna pianda modis!