Arma dedi Danais in Amazonas; arma supersunt,Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.Ite in bella pares; vincant, quibus alma DioneFaverit et toto qui volat orbe puer.Non erat armatis aequum concurrere nudas;Sic etiam vobis vincere turpe, viri.Dixerit e multis aliquis 'quid virus in anguesAdicis, et rabidae tradis ovile lupae?'Parcite paucarum diffundere crimen in omnes;Spectetur meritis quaeque puella suis.Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororemQuo premat Atrides crimine maior habet,Si scelere Oeclides Talaioniae EriphylaeVivus et in vivis ad Styga venit equis,Est pia Penelope lustris errante duobusEt totidem lustris bella gerente viro.Respice Phylaciden et quae comes isse maritoFertur et ante annos occubuisse suos.Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit:Proque viro est uxor funere lata viri.'Accipe me, Capaneu! cineres miscebimus' inquitIphias, in medios desiluitque rogos.Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus:Non mirum, populo si placet illa suo.Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte:Conveniunt cumbae vela minora meae.Nil nisi lascivi per me discuntur amores;Femina praecipiam quo sit amanda modo.Femina nec flammas nec saevos excutit arcus;Parcius haec video tela nocere viris.Saepe viri fallunt: tenerae non saepe puellae,Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent.Phasida iam matrem fallax dimisit Iason:Venit in Aesonios altera nupta sinus.Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinasPavit, in ignoto sola relicta loco!Quaere, novem cur una viae dicantur, et audiDepositis silvas Phyllida flesse comis.Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensemPraebuit et causam mortis, Elissa, tuae.