Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa CalymneCinctaque piscosis Astypalaea vadis,Cum puer, incautis nimium temerarius annis,Altius egit iter, deseruitque patrem.Vincla labant, et cera deo propiore liquescit,Nec tenues ventos brachia mota tenent.Territus a summo despexit in aequora caelo:Nox oculis pavido venit oborta metu.Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,Et trepidat nec, quo sustineatur, habet.Decidit, atque cadens 'pater, o pater, auferor!' inquit,Clauserunt virides ora loquentis aquae.At pater infelix, nec iam pater, 'Icare!' clamat,'Icare,' clamat 'ubi es, quoque sub axe volas?''Icare' clamabat, pinnas aspexit in undis.Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.Non potuit Minos hominis conpescere pinnas;Ipse deum volucrem detinuisse paro.Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,Datque quod a teneri fronte revellit equi.Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbaeMixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,Si modo servari carmine posset amor.Nec data profuerint pallentia philtra puellis:Philtra nocent animis, vimque furoris habent.Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:Quod tibi non facies solave forma dabit:Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,Naïadumque tener crimine raptus Hylas,Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,Ingenii dotes corporis adde bonis.Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annosFit minor, et spatio carpitur ipsa suo.Nec violae semper nec hiantia lilia florent,Et riget amissa spina relicta rosa.Et tibi iam venient cani, formose, capilli,Iam venient rugae, quae tibi corpus arent.Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:Solus ad extremos permanet ille rogos.