Illis sentitur non inritata voluptas:Quod iuvet, ex aequo femina virque ferant.Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;Hoc est, cur pueri tangar amore minus.Odi quae praebet, quia sit praebere necesse,Siccaque de lana cogitat ipsa sua.Quae datur officio, non est mihi grata voluptas:Officium faciat nulla puella mihi.Me voces audire iuvat sua gaudia fassas,Quaeque morer meme sustineamque rogent.Aspiciam dominae victos amentis ocellos:Langueat, et tangi se vetet illa diu.Haec bona non primae tribuit natura iuventae,Quae cito post septem lustra venire solent.Qui properant, nova musta bibant: mihi fundat avitumConsulibus priscis condita testa merum.Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo,Et laedunt nudos prata novella pedes.Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses,Et melior Gorge, quam sua mater, erat?At venerem quicumque voles adtingere seram,Si modo duraris, praemia digna feres.Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.Sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,Nec manus in lecto laeva iacebit iners.Invenient digiti, quod agant in partibus illis,In quibus occulte spicula tingit Amor.Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,Nec solum bellis utilis ille fuit.Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.Illis te manibus tangi, Briseï, sinebas,Imbutae Phrygia quae nece semper erant.An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,Ad tua victrices membra venire manus?Crede mihi, non est veneris properanda voluptas,Sed sensim tarda prolicienda mora.Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,Non obstet, tangas quo minus illa, pudor.