Parcite praecipue vitia exprobrare puellis,Utile quae multis dissimulasse fuit.Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,Mobilis in gemino cui pede pinna fuit.Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo:Unus, qui modicam diceret, Hector erat.Quod male fers, adsuesce, feres bene; multa vetustusLeniet, incipiens omnia sentit amor.Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet:Mox eadem ventis, spatio durata, resistet,Firmaque adoptivas arbor habebit opes.Eximit ipsa dies omnes e corpore mendas,Quodque fuit vitium, desinit esse mora.Ferre novae nares taurorum terga recusant:Adsiduo domitas tempore fallit odor.Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit:Si straba, sit Veneri similis: si rava, Minervae:Sit gracilis, macie quae male viva sua est;Dic habilem, quaecumque brevis, quae turgida, plenam,Et lateat vitium proximitate boni.Nec quotus annus eat, nec quo sit nata, require,Consule, quae rigidus munera Censor habet:Praecipue si flore caret, meliusque peractumTempus, et albentes iam legit illa comas.Utilis, o iuvenes, aut haec, aut serior aetas:Iste feret segetes, iste serendus ager.Dum vires annique sinunt, tolerate labores:Iam veniet tacito curva senecta pede.Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,Aut fera belligeras addite in arma manus,Aut latus et vires operamque adferte puellis:Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.Adde, quod est illis operum prudentia maior,Solus et artifices qui facit, usus adest:Illae munditiis annorum damna rependunt,Et faciunt cura, ne videantur anus.Utque velis, venerem iungunt per mille figuras:Invenit plures nulla tabella modos.