Fabula narratur toto notissima caelo,Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.Mars pater, insano Veneris turbatus amore,De duce terribili factus amator erat.Nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)Rustica Gradivo difficilisque fuit.A, quotiens lasciva pedes risisse maritiDicitur, et duras igne vel arte manus.Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,Multaque cum forma gratia mixta fuit.Sed bene concubitus primos celare solebant.Plena verecundi culpa pudoris erat.Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)Cognita Vulcano coniugis acta suae.Quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsaEt tibi, si taceas, quod dare possit, habet.Mulciber obscuros lectum circaque superqueDisponit laqueos: lumina fallit opus.Fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:Impliciti laqueis nudus uterque iacent.Convocat ille deos; praebent spectacula capti:Vix lacrimas Venerem continuisse putant.Non vultus texisse suos, non denique possuntPartibus obscenis opposuisse manus.Hic aliquis ridens 'in me, fortissime Mavors,Si tibi sunt oneri, vincula transfer!' ait.Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvitCorpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon.Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant,Liberius faciunt, ut pudor omnis abest:Saepe tamen demens stulte fecisse fateris,Teque ferunt artis paenituisse tuae.Hoc vetiti vos este; vetat deprensa DioneInsidias illas, quas tulit ipsa, dare.Nec vos rivali laqueos disponite, nec vosExcipite arcana verba notata manu.Ista viri captent, si iam captanda putabunt,Quos faciet iustos ignis et unda viros.En, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissumLuditur: in nostris instita nulla iocis.