Ales habet, quod amet; cum quo sua gaudia iungat,Invenit in media femina piscis aqua;Cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur,Haeret adulterio cum cane nexa canis;Laeta salitur ovis: tauro quoque laeta iuvenca est:Sustinet inmundum sima capella marem;In furias agitantur equae, spatioque remotaPer loca dividuos amne sequuntur equos.Ergo age et iratae medicamina fortia praebe:Illa feri requiem sola doloris habent:Illa Machaonios superant medicamina sucos:His, ubi peccaris, restituendus eris.Haec ego cum canerem, subito manifestus ApolloMovit inauratae pollice fila lyrae.In manibus laurus, sacris inducta capillisLaurus erat; vates ille videndus adit.Is mihi 'Lascivi' dixit 'praeceptor Amoris,Duc, age, discipulos ad mea templa tuos,Est ubi diversum fama celebrata per orbemLittera, cognosci quae sibi quemque iubet.Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,Atque opus ad vires exiget omne suas.Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:Cui color est, umero saepe patente cubet:Qui sermone placet, taciturna silentia vitet:Qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.Sed neque declament medio sermone diserti,Nec sua non sanus scripta poeta legat!'Sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;Certa dei sacro est huius in ore fides.Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabitVincet, et e nostra, quod petet, arte feret.Credita non semper sulci cum faenore reddunt,Nec semper dubias adiuvat aura rates;Quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;Proponant animo multa ferenda suo.Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,Caerula quot bacas Palladis arbor habet,Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;Quae patimur, multo spicula felle madent.