Sed tamen extinctas admoto sulpure flammasInvenit, et lumen, quod fuit ante, redit:Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,Acribus est stimulis eliciendus amor.Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:Palleat indicio criminis illa tui;O quater et quotiens numero conprendere non estFelicem, de quo laesa puella dolet:Quae, simul invitas crimen pervenit ad aures,Excidit, et miserae voxque colorque fugit.Ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos:Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas,Quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis,Quo sine non possit vivere, posse velit.Si spatium quaeras, breve sit, quo laesa queratur,Ne lenta vires colligat ira mora;Candida iamdudum cingantur colla lacertis,Inque tuos flens est accipienda sinus.Oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti,Pax erit: hoc uno solvitur ira modo.Cum bene saevierit, cum certa videbitur hostis,Tum pete concubitus foedera, mitis erit.Illic depositis habitat Concordia telis:Illo, crede mihi, Gratia nata loco est.Quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae,Quarum blanditias verbaque murmur habet.Prima fuit rerum confusa sine ordine moles,Unaque erat facies sidera, terra, fretum;Mox caelum impositum terris, humus aequore cincta estInque suas partes cessit inane chaos;Silva feras, volucres aer accepit habendas,In liquida, pisces, delituistis aqua.Tum genus humanum solis errabat in agris,Idque merae vires et rude corpus erat;Silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes:Iamque diu nulli cognitus alter erat.Blanda truces animos fertur mollisse voluptas:Constiterant uno femina virque loco;Quid facerent, ipsi nullo didicere magistro:Arte Venus nulla dulce peregit opus.