Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;Sunt mihi naturae iura novanda meae.'Ingenium mala saepe movent: quis crederet umquamAërias hominem carpere posse vias?Remigium volucrum disponit in ordine pinnas,Et leve per lini vincula nectit opus,Imaque pars ceris adstringitur igne solutis,Finitusque novae iam labor artis erat.Tractabat ceramque puer pinnasque renidens,Nescius haec umeris arma parata suis.Cui pater 'his' inquit 'patria est adeunda carinis,Hac nobis Minos effugiendus ope.Aëra non potuit Minos, alia omnia clausit;Quem licet, inventis aëra rumpe meis.Sed tibi non virgo Tegeaea comesque BootaeEnsiger Orion aspiciendus erit:Me pinnis sectare datis; ego praevius ibo:Sit tua cura sequi; me duce tutus eris.Nam sive aetherias vicino sole per aurasIbimus, impatiens cera caloris erit:Sive humiles propiore freto iactabimus alas,Mobilis aequoreis pinna madescet aquis.Inter utrumque vola; ventos quoque, nate, timeto,Quaque ferent aurae, vela secunda dato.'Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri,Erudit infirmas ut sua mater aves.Inde sibi factas umeris accommodat alas,Perque novum timide corpora librat iter.Iamque volaturus parvo dedit oscula nato,Nec patriae lacrimas continuere genae.Monte minor collis, campis erat altior aequis:Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.Et movet ipse suas, et nati respicit alasDaedalus, et cursus sustinet usque suos.Iamque novum delectat iter, positoque timoreIcarus audaci fortius arte volat.Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,Vidit, et inceptum dextra reliquit opus.Iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictaeEt Paros et Clario Delos amata deo)