Audierat laurumque manu vittasque ferentemPro nata Chrysen non valuisse sua:Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores,Bellaque per turpis longius isse moras.Haec tamen audierat: Priameïda viderat ipsa:Victor erat praedae praeda pudenda suae.Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit,Et male peccantem Tyndaris ulta virum.Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt,Illa, licet pateant, tu tamen usque nega.Tum neque subiectus, solito nec blandior esto:Haec animi multum signa nocentis habent:Sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est;Concubitu prior est infitianda venus.Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentesSumere; iudiciis ista venena meis;Aut piper urticae mordacis semine miscent,Tritaque in annoso flava pyrethra mero;Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,Bulbus et, ex horto quae venit, herba salaxOvaque sumantur, sumantur Hymettia mella,Quasque tulit folio pinus acuta nuces.Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?Interior curru meta terenda meo est.Qui modo celabas monitu tua crimina nostro,Flecte iter, et monitu detege furta meo.Nec levitas culpanda mea est: non semper eodemImpositos vento panda carina vehit.Nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro,Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.Aspice, ut in curru modo det fluitantia rectorLora, modo admissos arte retentet equos.Sunt quibus ingrate timida indulgentia servit,Et, si nulla subest aemula, languet amor.Luxuriant animi rebus plerumque secundis,Nec facile est aequa commoda mente pati.Ut levis absumptis paulatim viribus ignisIpse latet, summo canet in igne cinis,