Quis stupor hic, Menelaë, fuit? tu solus abibas,Isdem sub tectis hospes et uxor erant.Accipitri timidas credis, furiose, columbas?Plenum montano credis ovile lupo?Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter:Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.Cogis adulterium dando tempusque locumque;Quid nisi consilio est usa puella tuo?Quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes,Et timet in vacuo sola cubare toro.Viderit Atrides: Helenen ego crimine solvo:Usa est humani commoditate viri.Sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est,Fulmineo rabidos cum rotat ore canes,Nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet,Nec brevis ignaro vipera laesa pede,Femina quam socii deprensa paelice lecti:Ardet et in vultu pignora mentis habet.In ferrum flammasque ruit, positoque decoreFertur, ut Aonii cornibus icta dei.Coniugis admissum violataque iura marita estBarbara per natos Phasias ulta suos.Altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo:Aspice, signatum sanguine pectus habet.Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores;Crimina sunt cautis ista timenda viris.Nec mea vos uni damnat censura puellae:Di melius! vix hoc nupta tenere potest.Ludite, sed furto celetur culpa modesto:Gloria peccati nulla petenda sui est.Nec dederis munus, cognosse quod altera possit,Nec sint nequitiae tempora certa tuae.Et, ne te capiat latebris sibi femina notis,Non uno est omnis convenienda loco;Et quotiens scribes, totas prius ipse tabellasInspice: plus multae, quam sibi missa, legunt.Laesa Venus iusta arma movet, telumque remittit,Et, modo quod questa est, ipse querare, facit.Dum fuit Atrides una contentus, et illaCasta fuit: vitio est improba facta viri.