Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;Altera non doctae turba, sed esse volunt.Utraque laudetur per carmina: carmina lectorCommendet dulci qualiacumque sono;His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsasForsitan exigui muneris instar erit.At quod eris per te facturus, et utile credis,Id tua te facito semper amica roget.Libertas alicui fuerit promissa tuorum:Hanc tamen a domina fac petat ille tua:Si poenam servo, si vincula saeva remittis,Quod facturus eras, debeat illa tibi:Utilitas tua sit, titulus donetur amicae:Perde nihil, partes illa potentis agat.Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,Attonitum forma fac putet esse sua.Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:Sive erit in Cois, Coa decere puta.Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.Astiterit tunicata, 'moves incendia' clama,Sed timida, caveat frigora, voce roga.Conpositum discrimen erit, discrimina lauda:Torserit igne comam, torte capille, place.Brachia saltantis, vocem mirare canentis,Et, quod desierit, verba querentis habe.Ipsos concubitus, ipsum venerere licebitQuod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.Ut fuerit torva violentior illa Medusa,Fiet amatori lenis et aequa suo.Tantum, ne pateas verbis simulator in illis,Effice, nec vultu destrue dicta tuo.Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem,Atque adimit merito tempus in omne fidem.Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus,Plenaque purpureo subrubet uva mero,Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu,Aëre non certo, corpora languor habet.Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit,Et vitium caeli senserit aegra sui,