Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,Curam mansuri quisquis amoris habes.Si tibi per tutum planumque negabitur ire,Atque erit opposita ianua fulta sera,At tu per praeceps tecto delabere aperto:Det quoque furtivas alta fenestra vias.Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;Hoc dominae certi pignus amoris erit.Saepe tua poteras, Leandre, carere puella:Transnabas, animum nosset ut illa tuum.Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,Nec tibi sit servos demeruisse pudor.Nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta,Iunge tuis humiles, ambitiose, manus.Sed tamen et servo (levis est inpensa) rogantiPorrige Fortunae munera parva die:Porrige et ancillae, qua poenas luce pependitLusa maritali Gallica veste manus.Fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illaIanitor et thalami qui iacet ante fores.Nec dominam iubeo pretioso munere dones:Parva, sed e parvis callidus apta dato.Dum bene dives ager, cum rami pondere nutant,Adferat in calatho rustica dona puer.Rure suburbano poteris tibi dicere missa,Illa vel in Sacra sint licet empta via.Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat —At nunc castaneas non amat illa nuces.Quin etiam turdoque licet missaque columbaTe memorem dominae testificere tuae.Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.A, pereant, per quos munera crimen habent!Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?Ei mihi, non multum carmen honoris habet.Carmina laudantur, sed munera magna petuntur:Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auroVenit honos: auro conciliatur amor.Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.