Riserit, adride; si flebit, flere memento;Imponat leges vultibus illa tuis.Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,Tu male iactato, tu male iacta dato:Seu iacies talos, victam ne poena sequatur,Damnosi facito stent tibi saepe canes:Sive latrocinii sub imagine calculus ibit,Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.Ipse tene distenta suis umbracula virgis,Ipse fac in turba, qua venit illa, locum.Nec dubita tereti scamnum producere lecto,Et tenero soleam deme vel adde pedi.Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,Algenti manus est calfacienda sinu.Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit),Ingenua speculum sustinuisse manu.Ille, fatigata praebendo monstra novercaQui meruit caelum, quod prior ipse tulit,Inter Ioniacas calathum tenuisse puellasCreditur, et lanas excoluisse rudes.Paruit imperio dominae Tirynthius heros:I nunc et dubita ferre, quod ille tulit.Iussus adesse foro, iussa maturius horaFac semper venias, nec nisi serus abi.Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,Curre, nec inceptum turba moretur iter.Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.Rure erit, et dicet 'venias': Amor odit inertes:Si rota defuerit, tu pede carpe viam.Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet,Nec via per iactas candida facta nives.Militiae species amor est; discedite, segnes:Non sunt haec timidis signa tuenda viris.Nox et hiems longaeque viae saevique doloresMollibus his castris et labor omnis inest.Saepe feres imbrem caelesti nube solutum,Frigidus et nuda saepe iacebis humo.Cynthius Admeti vaccas pavisse PheraeiFertur, et in parva delituisse casa.