Non ego divitibus venio praeceptor amandi:Nil opus est illi, qui dabit, arte mea;Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit;Cedimus: inventis plus placet ille meis.Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi;Cum dare non possem munera, verba dabam.Pauper amet caute: timeat maledicere pauper,Multaque divitibus non patienda ferat.Me memini iratum dominae turbasse capillos:Haec mihi quam multos abstulit ira dies!Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsaDixerat, et pretio est illa redempta meo.At vos, si sapitis, vestri peccata magistriEffugite, et culpae damna timete meae.Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica,Et iocus, et causas quicquid amoris habet.Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti,Perfer et obdura: postmodo mitis erit.Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:Frangis, si vires experiere tuas.Obsequio tranantur aquae: nec vincere possisFlumina, si contra, quam rapit unda, nates.Obsequium tigresque domat Numidasque leones;Rustica paulatim taurus aratra subit.Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?Succubuit meritis trux tamen illa viri.Saepe suos casus nec mitia facta puellaeFlesse sub arboribus Milaniona ferunt;Saepe tulit iusso fallacia retia collo,Saepe fera torvos cuspide fixit apros:Sensit et Hylaei contentum saucius arcum:Sed tamen hoc arcu notior alter erat.Non te Maenalias armatum scandere silvas,Nec iubeo collo retia ferre tuo:Pectora nec missis iubeo praebere sagittis;Artis erunt cauto mollia iussa meae.Cede repugnanti: cedendo victor abibis:Fac modo, quas partes illa iubebit, agas.Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato;Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges.