Subdita qua Veneris facto de marmore temploAppias expressis aëra pulsat aquis,Illo saepe loco capitur consultus Amori,Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:Illo saepe loco desunt sua verba diserto,Resque novae veniunt, causaque agenda sua est.Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.Sed tu praecipue curvis venare theatris:Haec loca sunt voto fertiliora tuo.Illic invenies quod ames, quod ludere possis,Quodque semel tangas, quodque tenere velis.Ut redit itque frequens longum formica per agmen,Granifero solitum cum vehit ore cibum,Aut ut apes saltusque suos et olentia nactaePascua per flores et thyma summa volant,Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:Copia iudicium saepe morata meum est.Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:Ille locus casti damna pudoris habet.Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,Cum iuvit viduos rapta Sabina viros.Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,Nec fuerant liquido pulpita rubra croco;Illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondesSimpliciter positae, scena sine arte fuit;In gradibus sedit populus de caespite factis,Qualibet hirsutas fronde tegente comas.Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellamQuam velit, et tacito pectore multa movent.Dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco,Ludius aequatam ter pede pulsat humum,In medio plausu (plausus tunc arte carebant)Rex populo praedae signa petita dedit.Protinus exiliunt, animum clamore fatentes,Virginibus cupidas iniciuntque manus.Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae,Ut fugit invisos agna novella lupos:Sic illae timuere viros sine more ruentes;Constitit in nulla qui fuit ante color.