Hoc aditu vidi tetricae data verba puellae:Qui fuerat cultor, factus amator erat.Candidus in nauta turpis color, aequoris undaDebet et a radiis sideris esse niger:Turpis et agricolae, qui vomere semper aduncoEt gravibus rastris sub Iove versat humum.Et tibi, Palladiae petitur cui fama coronae,Candida si fuerint corpora, turpis eris.Palleat omnis amans: hic est color aptus amanti;Hoc decet, hoc stulti non valuisse putant.Pallidus in Side silvis errabat Orion,Pallidus in lenta naïde Daphnis erat.Arguat et macies animum: nec turpe putarisPalliolum nitidis inposuisse comis.Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctesCuraque et in magno qui fit amore dolor.Ut voto potiare tuo, miserabilis esto,Ut qui te videat, dicere possit 'amas.'Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?Nomen amicitia est, nomen inane fides.Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.At non Actorides lectum temeravit Achillis:Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.Siquis idem sperat, laturas poma myricasSperet, et e medio flumine mella petat.Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:Haec quoque ab alterius grata dolore venit.Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;Quos credis fidos, effuge, tutus eris.Cognatum fratremque cave carumque sodalem:Praebebit veros haec tibi turba metus.Finiturus eram, sed sunt diversa puellisPectora: mille animos excipe mille modis.Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illaConvenit, haec oleis; hac bene farra virent.Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,