Fabula nota quidem, sed non indigna referri,Scyrias Haemonio iuncta puella viro.Iam dea laudatae dederat mala praemia formaeColle sub Idaeo vincere digna duas:Iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat:Iurabant omnes in laesi verba mariti:Nam dolor unius publica causa fuit.Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, AchillesVeste virum longa dissimulatus erat.Quid facis, Aeacide? non sunt tua munera lanae;Tu titulos alia Palladis arte petas.Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est:Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?Reïce succinctos operoso stamine fusos!Quassanda est ista Pelias hasta manu.Forte erat in thalamo virgo regalis eodem;Haec illum stupro comperit esse virum.Viribus illa quidem victa est, ita credere oportet:Sed voluit vinci viribus illa tamen.Saepe 'mane!' dixit, cum iam properaret Achilles;Fortia nam posita sumpserat arma colo.Vis ubi nunc illa est? Quid blanda voce morarisAuctorem stupri, Deïdamia, tui?Scilicet ut pudor est quaedam coepisse priorem,Sic alio gratum est incipiente pati.A! nimia est iuveni propriae fiducia formae,Expectat siquis, dum prior illa roget.Vir prior accedat, vir verba precantia dicat:Excipiet blandas comiter illa preces.Ut potiare, roga: tantum cupit illa rogari;Da causam voti principiumque tui.Iuppiter ad veteres supplex heroïdas ibat:Corrupit magnum nulla puella Iovem.Si tamen a precibus tumidos accedere fastusSenseris, incepto parce referque pedem.Quod refugit, multae cupiunt: odere quod instat;Lenius instando taedia tolle tui.Nec semper veneris spes est profitenda roganti:Intret amicitiae nomine tectus amor.