Reddite depositum; pietas sua foedera servet:Fraus absit; vacuas caedis habete manus.Ludite, si sapitis, solas impune puellas:Hac minus est una fraude tuenda fides.Fallite fallentes: ex magna parte profanumSunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arvaImbribus, atque annos sicca fuisse novem,Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piariHospitis adfuso sanguine posse Iovem.Illi Busiris 'fies Iovis hostia primus,'Inquit 'et Aegypto tu dabis hospes aquam.'Et Phalaris tauro violenti membra PerilliTorruit: infelix inbuit auctor opus.Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,Quam necis artifices arte perire sua.Ergo ut periuras merito periuria fallant,Exemplo doleat femina laesa suo.Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:Fac madidas videat, si potes, illa genas.Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)Deficient, uda lumina tange manu.Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?Illa licet non det, non data sume tamen.Pugnabit primo fortassis, et 'improbe' dicet:Pugnando vinci se tamen illa volet.Tantum ne noceant teneris male rapta labellis,Neve queri possit dura fuisse, cave.Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.Quantum defuerat pleno post oscula voto?Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.Vim licet appelles: grata est vis ista puellis:Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.Quaecumque est veneris subita violata rapina,Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.At quae cum posset cogi, non tacta recessit,Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;Et gratus raptae raptor uterque fuit.