Et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa;Sed, male sit, tacita mente precare, viro.At cum discedet mensa conviva remota,Ipsa tibi accessus turba locumque dabit.Insere te turbae, leviterque admotus euntiVelle latus digitis, et pede tange pedem.Conloquii iam tempus adest; fuge rustice longeHinc pudor; audentem Forsque Venusque iuvat.Non tua sub nostras veniat facundia leges:Fac tantum cupias, sponte disertus eris.Est tibi agendus amans, imitandaque vulnera verbis;Haec tibi quaeratur qualibet arte fides.Nec credi labor est: sibi quaeque videtur amanda;Pessima sit, nulli non sua forma placet.Saepe tamen vere coepit simulator amare,Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:Fiet amor verus, qui modo falsus erat.Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,Ut pendens liquida ripa subestur aqua.Nec faciem, nec te pigeat laudare capillosEt teretes digitos exiguumque pedem:Delectant etiam castas praeconia formae;Virginibus curae grataque forma sua est.Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvisNunc quoque iudicium non tenuisse pudet?Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:Si tacitus spectes, illa recondit opes.Quadrupedes inter rapidi certamina cursusDepexaeque iubae plausaque colla iuvant.Nec timide promitte: trahunt promissa puellas;Pollicito testes quoslibet adde deos.Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,Et iubet Aeolios inrita ferre notos.Per Styga Iunoni falsum iurare solebatIuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus;Dentur in antiquos tura merumque focos;Nec secura quies illos similisque soporiDetinet; innocue vivite: numen adest;